CHENNIA

CHENNIA
CHENNIA
Coturnicis species, Aegypto familiaris, quâ certâ anni tempestate Aegyptii sic abundabant, ut, cum omnes absumere non possent, eas in posterum sale condire cogerentur. Χέννιον ὀρνιθάριόν τικατ᾿ Αἴγυπτον ταριχεύομενον, Chennium, quoddam avitium in Aegypto sale conditum, Hesych. x.
Quod maxime mirandum, in regione tam populosa, ut Theocritus, Idyll. 17. v. 82. in ea censeat oppidorum plus triginta milia, et Iosephus, Belli Iud. 1. 2. c. 16. hominum 750. myriades, absque Alexandriae incolis. Athen. l. 9. c. 11. Τῶν δὲ καλουμένων χεννίων, μικρὸν δ᾿ ἐςτὶν ὀρτύγιον, μνημονεύει Κλεομένης - οὕτως᾿ φαληρίδας ταριχηρας μυρίας -- χέννια ταριχηρὰ μύρια, Chenniorum, quae vocant, sunt autem parvae coturnices, meminit Cleomenes --- sic, Phalarides salsas decies mille, --- chennia salsa decies mille. Ubi phalaris mergi, chennium coturnicis genus est, ipsô Athenaeô auctore. Capiunt illa Rhinocorurae, aliarum rerom indigae, retibus ex fissis, calamis compactis et in multa stadia prope littus positis, apud Diodor, sic. l. 6. illuc enim ex mari per magnos greges se conferunt, ibid. non sine periculo navigantium, cum appropinquavêre terris. Quippe velis saepe insidunt, et hoc semper noctu, merguntque navigia, Plin l. 10. c. 23. Prae coeteris Arabicus sinus alit, Ioseph. Antiqq. Iud. l. 3. c. 1. Apud eundem Athenaeum Hipparchus in I-Liade Aegyptia,
Οὔ μοι Αἰγυπτίων βίος ἤρεσεν, οἷον ἔχουσιν
Χέννια τίλλοντες.
Non nuhi Aegyptiorum vita placet, quam degunt
Chennia vellentes.
Poeta vetus, in fordidum convivatorem, qui hospitibus vilia et salsa omnia apponebat, Antholog. l. 2. c. 47.
Η῾μεῖς δ᾿ ἐςθίομεν κεκλημένοι ἅλμυρα πάντα,
Χέννια, καὶ τυροὺς, χηνὸς ἁλιςτὰ λίπη.
Nos vero invitati comedimus salsa omnia,
Chennia et caseos et anseris salsos adipes, etc.
Itaque Chenniorum et coturnicum in Aegypto, et tota Africa, ctina tanta copia fuerit, facile ventorum alis in Israelitarum castra devehi potuêre; ut non necesse sit nova mitacula sibi fingere, quasi Deus, coturnicibus exercitum suum aliquandiu pasturus, in deserto, eas vel de novo creare, vel mitaculose multiplicare, habuerit necesse. Vide Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 1. c. 16. Atque huius miraculi occasione forte factum, quod Aegyptios μαγείᾳ τινὶ ἐπιχωρίῳ τοὺς ὄρνιθας ἐκ τȏυ οὐρανοῦ καταφε̑ρειν, magicâ quâdam ratione illi genti propriâ, aves de caelo deducere, scribat Aelian. Hist. Animal. l. 6. c. 33.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • COTURNIX — Graece ὄρτυξ avis parva et migratoria. De qua sic Plin. l. 10. c. 23. Coturnices ante etiam semper advemunt, quam grues, parva avis, et cum ad nos venit, terrestris potius, quam sublimis. Advolant et hae simili modô, non sine periculo navigantium …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”